monumenta.ch > Beda Venerabilis > 20 > sectio 8 > 32 > sectio 9 > sectio 6 > bnf13013.82 > sectio 3 > sectio 10 > 3 > bavPal.lat.1554.130 > 8 > sectio 7 > sectio 5 > sectio 1 > sectio 6 > sectio > bavPal.lat.1554.131 > 14 > sectio 26 > sectio 15 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 7, 13
Pro patre de comitiis hic color LATRONIS fuit: ne quis filium meum vinceret, timui; itaque profes(sus) sum, ut auctoritate mea deterrerem futuros competitores. deinde ipse filio meo cessi. ALBUCIUS [aiebat] hoc colore usus est: aiebant, inquit, alii imperatorem (iuvenem) fieri debere, qualis Scipio fuisset, alii senem, qualis Maximus fuisset; senem nihil temere facturum, (iuvenem acriter pugnaturum). utriusque populo copiam feci. CESTIUS hoc colore usus est: noveram vitia fili mei, sciebam esse acrem adulescentem, fortem sed inconsideratum, temerarium. itaque petii et rei publicae causa (et) fili mei, quem idoneum ad tantum sustinendum onus non putabam.